- NUPTIALIS Corona
- NUPTIALIS Coronaapud Graecox Romanosque frequens olim. Et quidem uterque coronari solebat, Sponsus et Sponsa.Haec enim coronam floream, quam gestaverat, ponetat tum, cum in manus Viri conveniebat, sumebatque miptialem. Martianus Capella in Carmine Hymenaei l. 9.Consoia iam Veneris nova serta parate Papaeae,Crocumque lecto spargite.Nectebantur autem illae e floribus aureis, additô pretiosô gemmarum decore, sic tamen ut flores et aurei et gemmei imitarentur naturales: de quo genere coronarum illa est, quâ Claudian. Serenam redimiri solitam ait, de laudib. Serenae. V. 109. Videntur namque hae proprium gestamen fuisse Matronarum, praecipue illarum, quae essent primores, principes, reginae, ut ex Homero colligere est, ubi omnem ornatum capitis Andromachae recen set Il. χ. Nec vero Sponsa solum erat coronata, sed et Sponsus. Unde Achillem non mortuum fuisse cum armis, sed coro. natum, ut solent Sponsi, tradit Philostratus in Heroic. Et de Pompeio, nuptiis intento, Plutarchus, ὁ δὲ ςτιφανοῦται, inquitκαὶ θύει γάμους, Ille aktem coronatur et sacrisicat nuptias. Imo omnes utriusque affines et domestici floreis coronis ornabantur, uti de Argonautis, in nuptiis Iasonis et Medeae, docet Apollonius Rhodius l. 4. Thalamus porro seu lectus nuptialis. Martianus Capelia lib. dict.Nam thalamum redimire iuvat, tu serta probatoTuis placere ritihus.Ianuae item oleâ et laurô cingebantur, ut de nuptiis Baneonis et Ismenodorae, refert Plut. ἐρωτ. Domus denique tota, laureis plerumque corollis splendebat. Appuleius Met. l. 4. Domus tota lauris obsita, taedis lucida, constrepebat bymenaeum et c. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 2. c. 16. et 17. in quo posteriori de Sponsorum coronamentis, ex asparago, sisymbrio, verbenis, absete et picea arhore, quaedam addit. Apud Hebraeos corona haec in ipsa deductione seu Nuptiis adhibebatur. In Graecorum Christianorum formulis Sacris, binae habentur potissimum ad Rem Matrimonialem spectantes, quarum altera Sponsalium est Sacrorum sine celebritate Nuptiali, de quibus infra, altera Nuptialis celebtitatis, quam posteriorem Ἀκολουθίαν τοῦ ςτεφανώματος Ordinem sacrum Coronamenti, vocant. Qui igitur non solum Sponsalia celebrare, sed et ςτεφανωῆναι, i. e. coronari, volunt, intrant in Sacrarium (cum Sponsalia ante fores peragantur) cum cereis accensis, praeeunte Sacerdote cum thymiamate, et Psalmum 128. recitante, sequiturque alter ille Ordo Coronamenti, in quo Psalmi, plebis Doxologia, Preces, et dein inquit Saccrdos, Σύζευξον αὐτοὺς εν ὁμοφροσύνῃ. Στεφάνωσον αὐτοὺς ἐις σάρκα μίαν, χάρισαι αὐτοῖς καρπὸν κοιλίας, ἐυτεκνίας ἀπόλαυσιν. Coniunge eos in unanimitate. Corona eos in carnem unam. Da eis fructum ventris et fac ut prole fruantur fecundi. Doxologiâ, mox subiectâ, Μετὰ τὸ Ἀμὴν λαβὼν ὁ Ἱερεὺς τὰ ςτέφανα ςτεέφει πρώτον τὸν Νυμφίον, λέγων, Σρέφεται ὁ δοῦλος τοῦ Θεοῦ ὁ δεῖνα τὴν δούλην τοῦ Θεοῦ τήν δε ἐις τὸ ὄνομα τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ ὑιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, Simul ac Amen dicitur, Sacerdos coronas sumens, coronat primo Sponsum, dicens; Coronatur servus hic Dei N. ancillâ Dei hâc in nomine Patris, ac Filii, ac Spiritus Sancti . Postca eôdem modô Sponsam coronat, quibus peractis ter huiusmodi benedictione utitur, Κύριε ὁ Θεὸς ἡμῶν δόξῃ καὶ τιμῇ ςτεφάνωσον αὐτοὺς, Domine Deus, gloriâ et honore corona eos. Legitur tunc, quae de officio Coniugali habentur, in ad Ephes. c. 5. v. 22. item illud Euangelii, Ioh. c. 2. v. 1. de Nuptiis in cana Galilaeae: et post preces aliquot alias affertur commune Poculum, de quo supra, in voce Nuptiale Poculum. Hoc dum ter porrigitur Sponso Sponsaeque ac hos dein Sacerdos quasi in circulum circumagit psallens, interea Coronas tenent a tergo Paranymphi, quae capitibus Sponsorum iterum a Sacerdote, non sine benedictione sollenni, aptantur. Post Orationem dein unam alteram que conieges dimittuntur. Die autem octavô habetur Λύσις ςτεφάνων, Solutio coronarum sollennis, cui et propria oratio ac benedictio. Vide Euchologium fol. 66. An digami quoque coronati, disceptatur. Admittit eos opus modo laudatum, arect canon Nicephori Patriarchae Constantinop. Iuris Graeco. Rom. tom. I. l. 3. p. 196. utrosque sic conciliat Nicetas Metropolita Heracleensis, ut iuxta disciplinam exactam non coronari Digamos, sed ex consuetudine solum, dicat. Hoc certum, Digamos Trigamosque, ante triennium elapsum, sacrorum m) steriorum participes illis non fuisse; et quantum ad Coronationem, habetur Synodica Sanctio Michaelis Patriarchae Constantinop. Μὴ ςτεφανοῦςθαι πλὴν τὸν ἕνα σεμνὸν καὶ καθαρὸν καὶ ἀμίαντον γάμον, Neutiquam coronandas alias nuptias, praeter unas, honorabiles, solas et puras et non inquinatas: quibus verbis nonalias, quam Virginum, Nuptias, indigitare videtur. Atque ad hanc Sponsos coronandi in aliis Orientis regionibus consuetudinem spectare videtur illud Achmetis Oneirocrit. c. 127. Ἐὰν ἴδη γυνὴ ςτίφανον αὐτῆς, χηρεύσει ταχέως, Si uxor sibi visa fuerit (in somno) amisisse (vel fregisse) coronam suam, brevi vidua fiet. Ita scil. ex Persarum et Aegyptiorum disciplina Oneirocritica, etiam inter Christianos, illis in plagis, admissa. Quod autem Georgius Phranzes l. 2. c. 17. Graecorum more, Paranymphos imponere consuevisse coronas, non Sacerdotem, ut in Euchol. vidimus, refert, παρόραμοε Epitornatoris eius esse videtur. Namque Iohannem Patriarcham Constantinop. Mauritiae et Constantinae Augg. Coronas imposuisse, consque sacrorum Mysteriorum participes secisse, legimus apud Theophylactum Simocartam Hist. l. 1. c. 10. Vide quoque de Theophilo Imperatore et Theodora Aug. apud Zonaram Tom. 3. p. 115. etc. Apud Moscos, Graecis in Re Ecclesiastica fere congeneres, licet nihil de Coronis habeat, G. Flesherius c. 24. hoc interim ait, tempore totô nuptiali Sponsum appellari Ducem novum et Sponsam novitiam Ducem, uti supra vidimus. Occidentalem Ecclesiam quod concernit, in Nicolai I. Pontificis Romani ad Bulgaros responso, Apud nostrates, legitus. post Sponsalia ---- ambo ad Nuptialia foedera perducuntur, et primum in Ecclesiam Domini cum oblationibus ---- statuuntur, sicque demumBenedictionem et Velamen caeleste suscipiunt —— Post hac autem de Ecclesia egressi CORONAS in capite gestant, quae semper in Ecclesia ipsa sunt solitae veservari. Et ita, festis Nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam, dominô disponente, de coetero diriguntur —— Haec sunt iura Nuptiarum, haec sunt praeter alia, quae ad memoriam non occurrunt, pacta Coniugiorum sollemnia. Accerrimam Tertulliani, in usum Coronarum militarium, apud Christianos, adeoque et ipsarum Nuptialium, disputationem, eamque librô integrô, nemo nescit. Vide saepius iam laudatum Auctorem, Ioh. Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 24. et 25. et supra ubide Corona Nuptiali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.